- IMAGO Celsi
- IMAGO Celsiunius e XXX. Romanorum Tyrannis, pro ipso Celso, patibulo affixa, occurtit apud Treb. Pollion. in vita eius, ubi novum iniuriae genus vocat. Nempe in imagines et statuas saevite, ealdem deicere, confringere, conflare, luto etiam conspergere, scalis Gemoniis inferre, omni denique contumeliae genere eas afficere, novum non erat; Namque et in Philopoemene Plutarchi exemplum est iudicii habiti de Imaginibus et statuis defuncti, seu de vivo ipso et sunt aliae apud eundem fimiles historiae: Sed imaginem Celsi ad vivum expressam et deindustria sic effictam, in crucem tollere, insultante vulgo, quasi ipse Celsus in cruce illa penderet, is vero novus plane mos et novum iniuriae genus fuit, cui simile in tota Historia Graeca romanaque, non reperias. Idem mos hodieque servatur in reis absentibus iudicatis, et capiris damnatis, quotum imago eadem plane formâ eodemque generea carnifice in paribulum defertur et suspenditur; quâ ipsi rei si adessent, idem supplicium ex sententia reapse subituri. Casaub. et Salmas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.